- MAGIUS Hieronymus
- MAGIUS HieronymusAnglarâ, vulgo Anghiari, oppidô Hetruriae, inter Aretinam urbem et Tiberim sitô, oriundus, Roborelli Bononiae auditor in Humanioribus; Philosophiae dein, Mathematicis artibus, et Iuri se totum dedit. Iuvenis apud Florentinos Legati munus cum laude sustinuit. Turcis dein Cyprum invadentibus, Venetae Rei pub. muniendarum arcium urbiumque callentissimus, egregiam operam navavit, sub Ant. Bragdaino Iudicis officio functus. Captus tandem, Famagustâ expugnatâ et in servitutem dirissimam abreptus, ab immiti domino noctu d. 17. Mai. A. C. 1572. strangulatus est; postquam is de captivi liberatione a Legato Franciae Regis agi sensisset. Edidit complura ingenii ac eruditionis suae multiiugae monumenta: quorum Elenchus exhibetur a Godofr. Iungermanno praef. in librum eius Postumum de Eqvuleo. Sed et Opera eius tum edita, tum publico ab auctore promissa, enarrat Teissier Elog. Part. 1. Vide quoque Barthium Advers. l. 50. c. 1. Raph. Trichetum, Car. du Fresne de Rer. Ital. Scriptor. et supra voce Hieronymus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.